monumenta.ch > Ambrosius > sectio 155

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 30, 155
Sit inter vos pax, quae superat omnem sensum. Amate vos invicem. Nihil charitate dulcius, nihil pace gratius. Et vos ipsi scitis quod prae caeteris vos semper dilexi et diligo: quasi unius patris filii coaluistis in affectum germanitatis.